monumenta.ch > Hieronymus > 59
Hieronymus, De viris illustribus, LVIII. <<<     >>> LX.

CAPUT LIX.

1 Gaius, sub Zephyrino Romanae urbis episcopo, id est sub Antonino Severi filio, disputationem adversum Proculum, Montani sectatorem, valde insignem habuit, arguens eum temeritatis, super Nova Prophetia defendenda, et in eodem volumine Epistolas quoque Pauli, tredecim tantum enumerans; decimam quartam quae fertur ad Hebraeos, dicit non eius esse, sed et apud Romanos usque hodie quasi Pauli apostoli non habetur.
2 Γαΐος ἐπὶ Ζεφυρίνου Ῥώμης ἐπισκόπου, τοῦτ' ἔστιν, ἐπὶ Ἀντωνίνου υἱοῦ Σεβήρου, διάλεξιν κατὰ Προκούλου σπουδαστοῦ Μοντανοῦ, σφόδρα μεγίστην ἔσχεν, εὐθύνων αὐτὸν προπετείας, τῆς καινῆς Προφητείας, ἐν αὐτῷ τῷ τεύχει τρισκαίδεκα Ἐπιστολὰς μόνας Παύλου ἀπαριθμούμενος· τὴν γὰρ πρὸς Ἑβραίους λέγει μὴ εἶναι αὐτοῦ, ἀλλὰ καὶ παρὰ τοῖς Ῥωμαίοις ἄχρι τοῦ παρόντος Παύλου ἀποστόλου νομίζεται μὴ εἶναι.